GYMNASIUM

GYMNASIUM
I.
GYMNASIUM
locus, in quo gymnasticae exercitationes fiebant, publicus, ut habet Galen. de tuenda valet. l. 2. c. 2. in separata urbis regione exstructus, ubi ungebantur, fricabantur, luctabantur, discum iactitabant, aut tale quidpiam faciebant. Sic nuncupatus, quoniam exercitatores ibi ut plurimum denudabantur, a Gr. verbo γυμνάζεςθαι, i. e. nudari. Unde Mart. l. 3. Epigr. 67. cuius Epigraphe ad Matronam pudicam.
Gymnasium, Thermae, Stadium est hac parte, recede,
Exuimur, nudos parce videre viros.
Suet. Aug. c. 44. Et Bardesanes, apud Euseb. de Praepar. Evang. l. 6. c. 8. Gaecos ait, non potuisse ullâ vi siderum prohiberi, quin in Gymnasiis nudis exetcerentur corporibus. An vero omnes et toti semper denudarentur, qui sanitatis tantum exercebantur causâ, non est usque adeo compertum; verisimile est tamen, Luctatores, Pugiles atque alios quosdam potuisse denudari, quemadmodum Athletis in usu erat, quos tantum subligacula pro verendis tegendis, tam in publicis, quam in privatis certaminibus habuisse, etiam usque ad Homeri tempora, a quo τῶ ζωμάτων fit mentio, omnis ratio decori exigit. Namque Orsippi Historia ab Eustachio in Hom. et Paus. in Att. relata, cui subligacula delapsa victoriam dempsêrunt, ut inde postmodum indulgeretur ea non gestare, ita accipienda videtur, ut non magnis quidem et Athletam facile impedituris, parvis tamen in posterum utendi necessitas esset, quem morem ad sua usque tempora perdurasse Romae, scribit Paus. Primi autem qui Gymasia exstruxêre, Graeci fuêre, si fides adhibenda est Soloni apud Lucian. in Anacharsi, et M. Tullio qui de Orat. l. 2. scribit, Gymnasia delectationis et exercitationis gratiâ ab ipsis primum instituta esse. Et quidem inter Graecos primi exstitêrunt Lacedaemonii, ut Athen. ex Hippasi sententia, et Plato in Theaet. de LL. l. 1. memoriae prodidêrunt, quos etiam illa omnium praestantissima atque speciosissima construxisse, ex Mart. l. 4. Epigr. 55. cuius Epigraphe ad Lucan. v. 4. intelligere est, ubi hi habentur versus:
Argivas generatus inter urbes,
Thebas carmine cantet aut Mycenas,
Aut claram Rhodon, aut libidinosae
Ledaeas Lacedaemonis palaestras.
Post Lacedaemonios sua quoque Athenienses erexêrunt, in quorum urbe fuisse testantur Paus. ac Suid. unum Α᾿καδημίαν vocatum, in quo Plato Philosophiam suam professus est: alterum Λυκεῖον, ubi Arist. docuit, quod Apollinis Lycii templum fuisse legitur, apud Lucian. l. c. tertium Κυνοσαργὲς, ubi nothi, spurii ac ignobiliores quivis exercebantur. Sed et praeter haec tria alterius quoque mentionem facit, quod Canopum vocat, Philostrat. in vita Herodis Attici. Cum vero dictum est, Gymnasia haec in Urbe Atheniensium fuisse, sic capiendum, quod, licet extra urbem essent, illi tamen essent proxima, ut sic in ea fuisse dici potuerint. In his etenim mortuos quoque sepeliendi consuetudinem Graecos habuisse, notat Cic. Ep. fam. 12. ubi Servius se Marcellum interfectum, in Academia Atheniensium, nobilissimo totius Orbis Gymnasio, sepelivisse refert. Quae vero Ligorius invenisse scribit, in vestigiis Hadr. Imp. Tiburtmae villae repraesentata, Athen. Hermaeum, Panathenaicum; non tam Gymnasia, ubi corpora exercerentur, quam loca videntur fuisse, in quibus aut disciplinarum artiumqueve studiis opera dabatur; aut festa aliqua celebrabantur. Corinthum quoque Gymnasium habuisse, Craneum vocatum, auctor est Laert. l. 3. Imo nullum pene Graecorum opp. fuisse, in quo Gymnasium non esset, dicere solitus est Anacharsis. Ad aemulationem postea eorum Romani quoque Gymnasia, Palaestras vocata, aedificare coepêrunt; quos tamen ceteros quoscumque tum magnificentiâ operum, tum inaestimabili pulchritudine in hoc genere antecessisse, ex illis Thermarum ruinis, quae ad hunc usque diem, non sine omnium stupore, perdurantes, conspiciuntur, facile convincitur. Mart. quoque l. 7. Epigr. 33. cuius Epigraphe ad Severum. v. 4.
Quid, Nerone peius?
Quid Thermis melius Neronianis?
Verum et ante Neronis tempora fuisse Romae Gymnasia, ex Plauti Bacchid. Act. 3. sc. 3. v. 21. patet. Gymnasia enim tota aliquando Thermas, ob aquae calidae usum ibi frequentem, nuncupari, apud Auctores Latinae ling. frequens est; sicut eriam interdum Thermae significant eam Gymnasii partem, in qua lavabantur, ubi Propnigeum, Laconicum, Calida lavatio sitae erant, ut ex verbis Mart. retro allatis videmus. Quomodo vero Gymnasia exstruxerint Graeci. prolixe exponit Vitruv. l. 15. c. 11. et ex eo Hier. Mercurial. de Arte Gymn. l. 1. c. 6 Ubi et duplicem curioso Lectori iconem exhibet, unam Palaestrae cum peristylio quadrato; alteram cum oblongo: quo proin Lectorem remittimus. In his porro locis tanta tamque varia hominum conversantium solebat esse multitudo, ut referente Galeno l. 10. Meth. non raro contentiones inter ipsos exorirentur; atque hinc ingens ac dissonus clamor: de quo conqueritur Seneca Ep. 56. et quem etiam in Thermis suo tempore Varro observavit, his apud Nonium verbis: Ita, uti soliti Romae eramus, in balneis plodere coepimus et murmurari. Primum autem hominum ibi convenire solitorum genus erant Philosophi, Rhetores, reliquique qui studiis delectabantur; Hi ibi legebant, colloquebantur, interque se disputabant, ut Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 115. innuit. Unde tria literatarum exercitationum Romae loca fuisse, non uno in loco, docet Galen. Templum Pacis, Gymnasia publica et Α᾿κουςτήρια, etc. Alterum genus erant Adolescentes, qui, ut exercitationum observationes atque modos addiscerent, ad Gymnasia accedebant; et hi liberi erant atque ingenui Terent. Eunuch. Act. 3. Sc. 2. v. 23. et seqq.
Fac periculum in literis,
Fac in Palaestra, in Musicis: quae liberum
Scire aequum est adolescentem, sollertem dabo.
Tertium Athletae, qui inibi se exercebant, ut in publicis Ludis sacrisqueve certaminibus possent et Populum oblectare et victoria praemiisqueve potiri: Unde Suet. Ner. Claud. c. 12. refert, Neronem quandoque Gymnasium ingredi solitum, ut certantes Athletas spectaret. Praeterea eodem confluebant omnes illi sive nobiles, sive ignobiles, qui vel militaris disciplinae, et fortitudinis, vel tuendae sanitatis et boni habitus comparandi gratiâ, variis exercitationum generibus incumbebant, Cassiod. l. 5. Ep. 23. Ostentent iuvenes nostris bellis, quod in Gymnasio didicêre virtutis. Scribitque Galen. de Art. l. 1. se Anno Aetatis suae trigesimo quinto luxationem summi humeri in palaestra passum esse. Nec pauci in Gymnasia veniebant, ut ibi fricarentur; Licet enim frictiones a multis fierent ante reliquas exercitationes, nihilominus et multi erant, qui sine ulla exercitatione seorsim ab aliis, ut de Vespas. tradit Suet. v. 8. solum fricabantur. Item. qui loturi erant: ubi divites atque Primates labra et colymbithras proprias in cellis alioqui communibus habebant, ubi soli lavarentur; quidam solia vel lignea vel argentea secum ferebant, ne pedes nudos collocarent, ubi vilissimi quique ponebant, Plin. l. 33. c. 12. Hadrianum tamen Imp. lavari cum plebe solitum, referunt Auctores idem queve de Tito Caes. Suet. Scribit. Tandem plurima spectatorum hîc semper turba fuit, qui Athletarum certamina otiosi spectabant. Et quidem diebus festivis magis frequentata Gymnasia fuêre, quod tum Artifices, aliique variis servitiis derenti alias, vacarent. An in Romanorum Thermis mulieres quoque versarentur, non liquet: verisimile tamen est, honestas Matronas ab iis abstinuisse, vide quae de Poppaea, Domitii Neronis uxore, Plin. refert l. 11. c. 41. Apud Spartanos vero mulieres una cum viris in Gymnasiis promiscue se exercuisse, praeter alios, satis testatur Propert. l. 3. Eleg. 12. quae incipit,
Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae,
Sed mag Virginer tot bona Gymnasii etc.
De partibus Gymnasiorum dicemus infra: eorum Ministros quod attinet, fuêre illi: Gymnasiarchus, cuius munus erat toti Gymna. sio praeelse, et omma moderari, tempus et horas praelcribere, in peccantes animadvertere etc. Xystarcha, qui ambobus Xystis, stadio et denique cunctis athletarum exercitationibus praeerat, victores proclamabat, praemia decernebat etc. a qui diversus fuisse videtur Ε᾿πιςτάτης παλαίσματος, Praefectus Luctae, qui luctantium duntaxat Magister erat; Hippocrati Παλαιςτροφύλαξ, Palaestrae Custos appellatus: et Agonistarcha, qui certaminum publicorum praefectus esset, in Amphitheatris et Gymnasiis, ubi Athletae, in publicos ludos prodituri, prius exercebantur; munus suum obiens. Gymnastes, de quo infrâ: Paedotriba, qui Gymnastae praecepta faciebat et usum, differentias ac modum exercitationum experientiâ quâdam callebat, sed ob ignorantiam saepissime aberrabat; militi proin et coquo a Galeno comparatus; quorum is Imp. hic Medici mandata exsequens, ipse quae ad bellicam scientiam, vel medendi artem pertinerent, ignoraret: Sphaeristicus, eorum qui pilâ ludebant Institutor; Servi item fricandis, ad praescriptum Gymnastae aut Paedotirbae, corporibus destinati: ut et Reunctores, qui corpora iam exercitata ungerent reungerentque. Mediastini, qui pavimenta everebant, aliaqueve obibant ministeria. Pign. de Serv. p. 44, 45. 103, 104, et 105. Aderant et Servi balneares, Idem ibid. p. 45. qui lotos cum spongiis, modo purpurâ tinctis, modo candefactis: deinde cum linteis exsiccarent: aderant Pilicrepi, qui sphaeris pice oblitis curabant, ne ignis balneorum exstingueretur: Alipili, qui ad vellendos ab aliquibus corporis partibus alis praesertim pilos adhibebantur. Etiam Ianitores suos quodque Gymnasium habuit; Fornacatores item: iisdemqueve porro ministrabant variarum rerum Venditores, inter quos Seneca numerat Ep. 56. Libarios, Botularios, Crustularios: et quia inter exercendum saepe vulnera, contusiones, con. torsiones, luxationes, aliaque eiusmodi contingere solebant, Medici quoque praesto erant: unde Medicos ludi matutini et Ludi magni antiqua marmora habent, etc. Utrum autem temporibus luctus, Gymnasia aperirentur Romae, non adeo constat. Athenis notat Laert. in morte Socratis clausa illa fuisle, quod Athenienses eius occisi paenituisset. De Gymnasticae speciebus variis ac exercitationum generibus, agit prolixe praefatus Mercurial. tr. de Arte Gymn. quem si placet adi. Dicam saltem de iis pauca quaedam infra, ubi de Gymnastica; nunc vero Gymnasiorum partes strictim enarrabo.
Gymnasiorum apud Vett. partes variae.
Primae eorum partes fuêre Porticus, exedris sive cubilibus apertis plenae, in quibus Philosophi, aliarumque Disciplinatum Professores ac amatores disputando, legendo, ac docendo se exercebant. Secunda fuit Ephebeum: ubi illi conveniebant, atque de praemiis et exercendi genere pactiones inibant, qui simul volebant exerceti ac certate. Tertia Coriceum, qui locus pro denudandis hominibus, qui vel exerceri vel lavari cupiebant, exstructus erat: alias Apodyterium, Galeno Γυμναςτήριον. Quatta, Elaeothesium, Polluci Α᾿λειπτήριον, Plin. Uctuarium, ubi luctaturi et alias exercitationes vel balnea adituri, ungebantur reungsbanturque. Quinta Conisterium, in quo postquam Exercitatores uncti erant, pulvere conspergebantur, siequeve inde in diversas exercitationes diversi prodibant. Et hae quinque partes etiam in Palaestra Graecorum e Vitruv. descriptae reperiuntur. Sequuntur ceterae, partim ab aliis indicatae, ut passim videre est; partim ab eodem quoque explicatae. Erat itaque pars Sexta, Plaut. Bacchrd. Act. 3. Sc. 3. v. 24.
In cursu, luctando, hastâ, disco, pugilatu, pily,
Saliendo se exercebant, magis, quam scoto et suaviis,
Galen. has ibi exercitationes obiri consuevisse tradit, Luctam, pugilatum, appensionem manibus ad funes, exercitationem quâ stabant pedibus et manibus in pugnum vinctis, easque alteri aperiendas porrigebant, quâ pondera manibus attollebant, et ita persistebant, quod genus Halteres vocatum est; sciamachiam et armorum pugnam etc. Septima Sphaeristerium, in quo variae exercitationes, pilae praesertim cuncta exercitia peragebantur. Diversa haec pars a Coriceo fuit, neque in publicis solum, sed et in privatis Gymnasiis, locum habuit. Octava pars fuêrunt viae illae, quae inter porticus ac muros sitae erant, ab omnibus aedificiis nudae, nec non tota peristylii area; quae et ad subministrandam porticibus ac cellis lucem factae erant, et ad obambulandum aliasque exercitationes obeundas, quae nec in alto pulvere, nec in Xystis, aliisque locis fieri possent. Inprimis cursus in his factus videtur, atque ad id tum diauli, tum dolichi, ibi constituti: saltus item ac dici exercitationes. Nona erant Xysti et Xysta: i. e. porticus tectae, ubi Athletae per hiemem et aestatem, tempore luctationibus alieno exercebantur; ac subdiales ambulationes, ubi hieme, tempestare leni, e porticu prodeuntes et aestate fere semper exercebantur ac ambulabant, quas περιδρομίδας Graeci appellarunt. Decima et ultima pars,Balneum fuit: de quo, ut et reliquis Gymnasiorum partibus, vide, praeter Mercurial. supra laudatum, Gerh. Ioh. Voss. tr. de 4. Artibus Popularibus et in hoc opere passim suis locis.
II.
GYMNASIUM
voce a corporis exercitiis ad animum translatâ, postmodum pro Ludo Literario sumi coepit, quod in eo exerceantur ingenia: occasione a Lyco Paedagogo apud Plaut. Bacch. Act. 3. Sc. 3. v. 27. monstratâ, cum ait:
Inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses, domum
Cincticulo praecinctus in sella apud Magistrum assideres etc.
In digitat nempe, ex Gymnsiis seu locis, in quibus palaestritae sese exercebant, reversos, in Scholas se contulisse, vide et Quintilian. l. 12. c. 2. Erant autem Gymnasiorum huiusmodi ornamenta plurima. Hinc Athen. l. 13. c. 5. inter alia docet, Yett. Amoris statuam
in omnibus Gymnasiis, etiam Athenis, locasse: ut ostenderent, amorem doctrinae optimum esse dicendi Magistrum, Vide quoque Lactant. l. 1. c. 20. Apuleium de Philos. l. 1 etc. Et quidem ut de Gynnasiis Atheniensium quaedam afpergam. Ludum literarium seu Gymnasium, in Rep. hac, ad orientem Solem aperiei, ante Occas. claudi, lex voluit, sicque pudicitiae puerorum cavit. AEschines c. Timarch. Eadem aetatem puerilem supergressum in ludum ingredi, quamdiu pueri in illo erant: Mercurii praesertimfestis diebus, sub poena mortis vetuit. Non admittebantur etiam, nisi qui conditionis ingenuae ac liberae essent. Ne vero quid contra legem committeretur, Magistratus constitutus est, Κοσμητὴς dictus, qui videbat, ne vel Ludimagistri vel Gymnasiarchae, provectiorem ullum accedere sinerent, etiam diebus Musarum festis, quae agitabant pueri in Scholis, aut Mercurii, quae celebrabant in palaestris: quorum illa Μουσεῖα, haec Ε῾ρμαῖα dicta, per commessationes celebrabantur. Sed et Ephebi sua habebant Gymnsia, et suum Κοσμητήν: Verum aliae horum μελεται erant, iam enim sollertes in literis, palaestra, in Musicis, militaribus exercitiis instruebantur,et iuniorum ora in sese convertendo, e re bene gesta gloriolam utcumque captabant. Utrique habebant suos Gymnasiarchas, qui licet inter Magistratus locum non haberent, tamen cum plurium puerorum seu Epheborum cura illis esset comissa, nec inter idiotas censebantur. Ser vos a Gymnasiis exclusos dictum ante, et fuit hac de re lex: Δοῦλον μὴ γυμνάζεςθαι, μηδὲ ξηραλοιφεῖν εν ταῖς παλαίςτραις, Serut se in palaestra neque exercento, neque ungunto. Quin etiam pueris peregrinorum id concessum non fuisse, patet e populi scito, quo Coorum liberis id iuris datum esse, in gratiam Hippocratis, legimus. Memoriam Gymnasiarcharum Atheniensium servat vet. marmor, a Georgio Whelero Nobili Anglo Athenis in patriam translatum, in quo Cosmet, Hypocosmetae, Gymnasiarchae, ex Demo praesertim Azinia, occurrunt non semel. Quorum ultimorum functiones menstruas fuisse, et cursum suum a Boedromione mense incepisse, inde docet Iac. Spon. qui totam Inser. exhibet Itin. Part. 3. ibo de Populis Attic. in voce Α᾿ζηνία. Vide quoque infra in voce Schola.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Gymnasium — Gymnasium …   Deutsch Wörterbuch

  • GYMNASIUM — GYMNASIUM, ancient Greek institution devoted to physical education and development of the body (γυμνός, naked ). Although originally established for functions of a purely athletic and competitive nature, the gymnasium eventually became dedicated… …   Encyclopedia of Judaism

  • Gymnasium — (griech.), bei den alten Griechen der Ort (gymnásion), an dem die gymnastischen Übungen stattfanden (s. Gymnastik): Turnplatz und Turnhalle; heute: höhere Lehranstalt, in der die alten klassischen Sprachen gelehrt und Schüler für die Universität… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Gymnasium — Sn Oberschule std. (15. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus gr. gymnásion Übungs und Ausbildungsstätte , einer Ableitung von gr. gymnázesthai (sich mit bloßem Körper) sportlich betätigen , zu gr. gymnós nackt . In den Gymnasien lehrten auch Philosophen …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • Gymnasium — may refer to:*Gymnasium (ancient Greece), an educational and sporting institution in ancient Greece *Gymnasium (school), a school of secondary education found in several European countries that prepares students for higher education *Gym, a place …   Wikipedia

  • Gymnasium — (zur Hochschulreife führende höhere Schule): Das Gymnasium in seiner heutigen Form ist aus der alten Lateinschule hervorgegangen und verdankt seinen klassischen Namen den Humanisten des 15./16. Jh.s. Als Vorbild für die Benennung galt ihnen die… …   Das Herkunftswörterbuch

  • gymnasium — 1590s, place of exercise, from L. gymnasium school for gymnastics, from Gk. gymnasion public place where athletic exercises are practiced; gymnastics school, in plural, bodily exercises, from gymnazein to exercise or train, literally or… …   Etymology dictionary

  • Gymnasium — Gym*na si*um (j[i^]m*n[=a] z[i^]*[u^]m or j[i^]m*n[=a] zh[i^]*[u^]m; 277) n.; pl. E. {Gymnasiums} (j[i^]m*n[=a] z[i^]*[u^]mz), L. {Gymnasia} (j[i^]m*n[=a] z[i^]*[.a]). [L., fr. Gr. gymna sion, fr. gymna zein to exercise (naked), fr. gymo s… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Gymnasium — (v. gr.), 1) in den griechischen Städten öffentliches Gebäude, worin die männliche Jugend sich durch allerhand Übungen die Kräfte u. Gewandheit des Körpers ausbildete. Weise singen später an, in den Gymnasien auch die Jünglinge zu unterrichten, u …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Gymnasium — Gymnasĭum, bei den alten Griechen Bezeichnung für öffentliche Anlagen, in denen Jünglinge und Männer nackt (gymnos) unter Leitung der vom Staate bestellten Gymnasten und Gymnasiarchen ihren Körper ausbildeten, und die allmählich auch zum… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Gymnasium — (vom griech. gymnos, nackt), Orte im alten Griechenland, Gebäude und Gärten, wo die Jugend und Erwachsene den körperl. Uebungen oblagen, später auch die Philosophen lehrten und disputirten. In neueren Zeiten nennt man G. solche wissenschaftliche… …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”